

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 21: Versus 7
Et adduxerunt.Sic et apostoli mundum virtute Christi a potestate diaboli solverunt, et imposuerunt vestimenta super eum. Sed caetera turba, id est, Judaei vestimenta, id est, legis mandata sternunt, quia a Christianis erant conculcanda, in via, id est, in Christo.Super eos.Vestes apostolorum sunt praecepta divina, et gratia spiritualis, quibus turpitudo carnis nostrae tegitur. His prius nudi populi, sed modo per apostolos ornati Christum habent sessorem. Minor turba non ponit vestes super asinam, sed in via nec ubi offendat: quia sancti martyres carnem exuentes, simplicioribus viam per exemplum suo sanguine parant.